monumenta.ch > Plinius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 69
{XL} Vita longissima violae albae trimatu. ab eo tempore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa nec adusta. illo enim modo iuvenescit. diximus et terram referre plurimum. nam in Aegypto sine odore haec omnia, tantumque myrtis odor praecipuus; alioqui etiam binis mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a favonio fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut intra id tempus purgata ac pura sint.